Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.27.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Carbunculi ac robiginum remedia demonstrabimus volumine proximo. interim est et scariphatio quaedam in remediis, cum macie corticis ex aegritudine adstringente se iustoque plus vitalia arborum conprimente exacutam falcis aciem utraque manu inprimentes perpetuis incisuris diducunt ac veluti cutem laxant. salutare id fuisse argumento sunt dilatatae cicatrices et internato corpore expletae , magnaque ex parte similis hominum medicina et arborum est, quando earum quoque terebrantur ossa. amygdalae ex amaris dulces fiunt, si circumfosso stipite et ab ima parte circumforato defluens pituita abstergeatur . et ulmis detrahitur sucus inutilis, supra terram foratis usque ad medullam, in senecta aut cum alimento nimio abundare sentiuntur. idem et ficorum turgido cortice incisuris in oblicum levibus emittitur. ita fit, ne decidant fructus. pomiferis, quae germinant nec ferunt fructum, fissa radice inditur lapis fertilesque fiunt, hoc idem in amygdalis e robore cuneo adacto, in piris sorbisque e taeda ac cinere et terra cooperto. etiam radices circumcidisse prodest vitium luxuriantium ficorumque et circumcisis cinerem addidisse. fici serotinae fiunt, si primae grossi , cum fabae magnitudinem excessere, detrahantur . subnascuntur enim quae serius maturescunt. eaedem , cum frondere incipiunt, si cacumina rami cuiusque detrahantur, firmiores fertilioresque fiunt, nam caprificatio maturat.