LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.27.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

In ea culices nasci e grossis manifestum, quoniam , cum evolavere, non inveniuntur intus grana, quae in eos versa apparet. exeundi tanta est aviditas, ut plerique aut pede relicto aut pinnae parte erumpant. est et aliud genus culicum, quos vocant, centrinas, fucis apium similes ignavia malitiaque cum pernicie verorum et utilium ; interemunt enim illos atque ipsi commoriuntur. vexant et tineae semina ficorum, contra quas remedium in eodem scrobe defodere taleam lentisci inversa parte, quae fuerit a cacumine. uberrimas autem ficus rubrica amurca diluta et cum fimo infusa radicibus frondere incipientium facit. caprificorum laudantur maxime nigrae et in petrosis , quoniam frumenta plurima habeant. caprificatio ipsa post imbrem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable