Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.7.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Duo genera fuerant, plura nuper exerceri coepta proficientibus ingeniis. est enim alba, rufa, columbina, argillacea , tofacea, harenacea. natura duplex, aspera aut pinguis; experimenta utriusque in manu. usus aeque geminus, ut fruges tantum alant aut eaedem et pabulum. fruges alit tofacea albaque, si inter fontes reperta est, ad infinitum fertilis, verum aspera tractatu; si nimia iniecta est, exurit solum. proxima est rufa, quae vocatur acaunumarga, intermixto lapide terrae minutae, harenosae. lapis contunditur in ipso campo, primisque annis stipula difficulter caeditur propter lapides; inpendio tamen minima levitate dimidio minoris, quam ceterae, invehitur. inspergitur rara; sale eam misceri putant. utrumque hoc genus semel iniectum in L annos valet et frugum et pabuli ubertate.