LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.9.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Transpadanis cineris usus adeo placet, ut anteponant fimo iumentorumque, quod levissimum est, ob id exurant. utroque tamen pariter non utuntur in eodem arvo, nec in arbustis cinere nec quasdam ad fruges, ut dicemus. sunt qui pulvere quoque uvas ali iudicent pubescentesque pulverent et vitium arborumque radicibus adspergant. quod certum est, Narbonensi provinciae et vindemias circius sic coquit, plusque pulvis ibi quam sol confert.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable