Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.9.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Fimi plures differentiae, ipsa res antiqua. iam apud Homerum regius senex agrum ita laetificans suis manibus reperitur. Augeas rex in Graecia excogitasse traditur , divulgasse vero Hercules in Italia, quae regi suo Stercuto Fauni filio ob hoc inventum inmortalitatem tribuit . M. Var r o principatum dat turdorum fimo ex aviariis, quod etiam pabulo boum suumque magnificat neque alio cibo celerius pinguescere adseverat. de nostris moribus bene sperare est, si tanta apud maiores fuere aviaria, ut ex his agri stercorarentur. primum Columella e columbariis , mox gallinariis facit, natantium alitum damnato. ceteri auctores consensu humanas dapes ad hoc in primis advocant. alii ex his praeferunt potus hominum in coriariorum officinis pilo madefacto, alii per sese aqua iterum largiusque etiam, quam cum bibitur, admixta. quippe plus ibi mali domandum est, cum ad virus illud vini homo accesserit. haec sunt certamina, invicemque ad tellurem quoque alendam aluntur homines. proxime spurcitias suum laudant, Columella solus damnat. alii cuiuscumque quadripedis ex cytiso, aliqui columbaria praeferunt. proximum deinde caprarum est, ab hoc ovium, dein boum, novissimum iumentorum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable