Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.9.p5
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Nec non et satis quibusdam ipsis pasci terram dicit: segetem stercorant fruges: lupinum, faba, vicia; sicut e contrario: cicer, quia vellitur et quia salsum est, hordeum, fenum Graecum, ervum, haec omnia segetem exurunt et omnia quae velluntur. nucleos in segetem ne indideris.—Vergilius et lino segetem exuri et avena et papavere arbitratur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable