Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.10.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Tritico nihil est fertilius—hoc ei natura tribuit , quoniam eo maxime alebat hominem —, utpote cum e modio, si sit aptum solum, quale in Byzacio Africae campo, centeni quinquageni modii reddantur. misit ex eo loco divo Augusto procurator eius ex uno grano, vix credibile dictu, cccc paucis minus germina, exstantque de ea re epistulae. misit et Neroni simililer CCCLX stipulas ex uno grano. cum centesimo quidem et Leontini Siciliae campi fundunt aliique et. tota Baetica et in primis Aegyptus. fertilissima tritici genera ramosum ac quod centigranium vocant. inventus est iam et scapus unus centum fabis onustus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable