Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.10.p5
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Aestiva frumenta diximus sesamam, milium, panicum. sesama ab Indis venit. ex ea et oleum faciunt; colos eius candidus. huic simile est in Asia Graeciaque erysimum, idemque erat, nisi pinguius esset, quod apud nos vocant irionem, medicaminibus adnumerandum potius quam frugibus. eiusdem naturae ethorminum Graecis dictum , sed cumino simile; seritur cum sesama. hac et irione nullum animal vescitur virentibus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable