LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.12.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Ciceris natura est gigni cum salsilagine, ideo solum urit nec nisi madefactum pridie seri debet. differentiae plures, magnitudine, colore, figura, sapore. est enim arietino capiti simile, unde ita appellatur, album igrumque; est et columbinum, quod alii Venerium appel- ???candidum, rotundum, leve, arietino minus, quod religio ???vigiliis adhibet. est et cicercula minuti ciceris, inaequalis , angulosi, veluti pisum, dulcissimum autem id quod ervo simillimum, firmiusque quod nigrum et rufum quam quod album.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable