Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.16.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Et silicia, hoc est fenum Graecum, scariphatione seritur, non altiore quattuor digitorum sulco, quantoque peius tractatur, tanto provenit melius. rarum dictu esse aliquid, cui prosit neglegentia. id autem, quod secale ac farrago appellatur, occari tantum desiderat.