Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.16.p5
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Medica externa etiam Graeciae est, ut a Medis advecta per bella Persarum, quae Darius intulit, sed vel in primis dicenda tanta dos est, cum ex uno satu amplius quam tricenis annis duret. similis est trifolio caule foliisque , geniculata. quidquid in caule adsurgit, folia contrahuntur . unum de ea et cytiso volumen Amphilochus conposuit. solum, in quo seratur, elapidatum purgatumque subigitur autumno, mox aratum et occatum integitur crate iterum ac tertium, quinis diebus interpositis et fimo addito . poscit autem siccum sucosumque vel riguum. ita praeparato seritur mense Maio, alias pruinis obnoxia. opus est densitate seminis omnia occupari internascentesque herbas excludi—id praestant in iugera modi III — et cavendum ne adurat sol, terraque protinus integi debet. si sit umidum solum herbosumve, vincitur et desciscit in pratum. ideo protinus altitudine unciali herbis omnibus liberanda est, manu potius quam sarculo. secatur incipiens florere et quotiens refloruit. id sexies evenit per annos, cum minimum, quater. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable