Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.17.p9
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Igitur Catonis haec sententia est: in agro crasso et laeto frumentum seri, si vero nebulosus sit idem, rapa, raphanos, milium, panicum. in frigido, aquoso prius serendum , postea in calido, in solo autem rubricoso vel pullo vel harenoso, si non sit aquosum, lupinum; in creta et rubrica et aquosiore agro adoreum; in sicco et non herboso nec umbroso triticum; in solo valido fabam; viciam vero quam minime aquoso herbidoque; siliginem et triticum in loco aperto, edito, qui sole quam diutissime torreatur ; lentem in rudecto et rubricoso, qui non sit herbidus ; hordeum in novali et in arvo, quod restibile possit fieri; trimestre, ubi sementem maturam facere non possis et cuius crassitudo sit restibilis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable