LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.20.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

<3> Aratione per traversum iterata occatio sequitur , ubi res poscit, crate vel rastro, et sato semine iteratur haec quoque, ubi consuetudo patitur, crate contenta vel tabula aratro adnexa—quod vocant lirare — operiente semina; ni operiantur, quae primum appellata, deliratio est. quarto seri sulco Vergilius existimatur voluisse, cum dixit optimam esse segetem, quae bis soles, bis frigora sensisset. spissius solum, sicut plerumque in Italia, quinto sulco seri melius est, in Tuscis vero nono. at fabam et viciam non proscisso serere sine damno conpendium operae est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable