LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.23.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Maximam huius loci partem stercorationis optinet ratio, de qua et priore diximus volumine. hoc tantumnemini inconpertum est, nisi stercorato seri non oportere, quamquam et huic leges sunt propriae. milium, panicum, rapa, napus nisi in stercorato ne seritor. non stercorato frumentum potius quam hordeum seritor. item in novalibus , tametsi in illis fabam seri volunt, eandem ubicumque quam recentissime stercorato solo. autumno aliquid saturus Septembri mense fimum in agroacervet, post im- 5 brem utique. si verno erit saturus , per hiemem fimum disponat. iustum est vehes XVIII iugero tribui, dispergere caveto, priusquam ares. at iacto semine, si haec omissa sit stercoratio, sequens est, priusquam sarias, ut fimiex aviariis seminis vice spargas ante pulverem. quod ut hanc quoque curam determinemus, iustum mense singulas vehes fimi redire in singulas pecudes minores, in maiores denas. nisi contingat hoc, male substravisse pecori colonum appareat. sunt qui optime stercorari putent sub diu retibus inclusa pecorum mansione. ager si non stercor etur, alget; si nimium stercoratus est, aduritur, satiusque est id saepe quam supra modum facere. quo calidius solum est, eo minus addi stercoris ratio est.

Provenance