LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.26.p7

lat pliny elder phi001 perseus lat2

<1> Aequinoctium vernum a. d. VII kal. April. peragi videtur. ab eo ad vergiliarum exortum matutinum Caesari significant kal. April. III non. April. in Attica vergiliae vesperi occultantur, eaedem postridie in Boeotia, Caesari autem et Chaldaeis nonis, Aegypto Orion et gladius eius incipiunt abscondi. Caesari VI idus significatur imber librae occasu. XIIII kal. Mai. Aegypto suculae occidunt vesperi, sidus vehemens et terra marique turbidum . XVI Atticae, xv Caesari continuo quatriduo significat , Assyriae autem XII kal. hoc est vulgo appellatum sidus Parilicium, quoniam XI kal. Mai. urbis Romae natalis , quo fere serenitas redditur, claritatem observationi dedit, nimborum argumento hyadas appellantibus Graecis [eas stellas] quod nostri a similitudine cognominis Graeci, propter sues inpositum arbitrantes, inperitia appellavere suculas. Caesari et VIII kal. notatur dies. VII kal. Aegypto haedi exoriuntur, VI Boeotiae et Atticae canis vesperi occultatur, fidicula mane oritur. v kal. Assyriae Orion totus absconditur, IIII autem canis. VI non. Mai. Caesari suculae matutino exoriuntur et VII id. capella pluvialis , Aegypto autem eodemr die canis vesperi occultatur. sic fere in VI id. Mai., qui est vergiliarum exortus, decurrunt sidera.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable