LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.26.p8

lat pliny elder phi001 perseus lat2

<2> In hoc temporis intervallo xv diebus primis agricolae rapienda sunt quibus peragendis ante aequinoctium non suffecerit, dum sciat inde natam exprobrationem foedam putantium vites per imitationem cantus alitis temporariae , quam cuculum vocant. dedecus enim habetur obprobriumque meritum, falcem ab illa volucre in vite deprehendi, et ob id petulantiae sales, etiam cum primo vere, laudantur, auspicio tamen detestabiles videntur. adeo minima quaeque in agro naturalibus trahuntur argumentis .

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable