Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.26.p9
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Extremo autem hoc tempore panici miliique satio est. iustum haec seri maturato hordeo. atque etiam in eodem arvo signum illius maturitati et horum sationi commune lucentes vespere per arva cicindelae—ita appellant rustici stellantes volatus, Graeci vero lampyridas— incredibili benignitate naturae. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable