LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.28.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

<1> Solstitium peragi in octava parte cancri et VIII kal. Iul. diximus. magnus hic anni cardo, magna res mundi. in hoc usque a bruma crescunt dies [creverunt sex mensibus], sol ipse ad aquilonem scandens ac per ardua enisus ab ea meta incipit flecti ac degredi ad austrum, aucturus noctes aliis sex mensibus ablaturusque diei mensuram. ex hoc deinde rapiendi convehendique fructus alios atque alios tempus, et praeparandi se contra saevam feramque hiemem, decebatque hoc discrimen indubitatis notis signasse naturam. quam ob rem eas manibus ipsis agricolarum ingessit vertique iussit ipsa die folia et esse confecti sideris signum, nec silvestrium arborum remotarumque, ut in saltus devios montesque eundum esset quaerentibus signa, non rursus urbanarum quaeque topiario tantum coluntur, quamquam his et in villa visendis. vertit oleae ante pedes satae, vertit tiliae ad mille usus petendae, vertit populi albae etiam vitibus nuptae. adhuc parum est. ' ulmum, inquit, vite dotatam habes: et huius vertam. pabulo folia eius stringis aut deputas : aspice et tenes sidus. alia parte caelum respiciunt quam qua spectavere pridie. salice omnia alligas, humillima arborum, ipse toto capite altior: et huius circumagam. quid te rusticum quereris? non stat per me, quo minus caelum intellegas et caelestia scias. dabo et auribus signum: palumbium utique exaudi gemitus. transisse solstitium caveto putes, nisi cum incubantem videris palumbem.'

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable