Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.28.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
<2> Ab solstitio ad fidiculae occasum VI kal. Iul. Caesari Orion exoritur, zona autem eius IIII non. Assyriae, Aegypto vero procyon matutino aestuosus, quod sidus apud Romanos non habet nomen, nisi caniculam hanc volumus intellegi , hoc est minorem canem , ut in astris pingitur, ad aestum magno opere pertinens, sicut paulo mox docebimus. IIII non. Chaldaeis corona occidit matutino, Atticae Orion totus eo die exoritur. prid. id. Iul. Aegyptiis Orion desinit exoriri, XVI kal. Aug. Assyriae procyon exoritur, dein post triduum fere ubique confessum inter omnes sidus ingens, quod canis ortum vocamus, sole partem primam leonis ingresso. hoc fit post solstitium XXIII die. sentiunt id maria et terrae, multae vero et ferae, ut suis locis diximus. neque est minor ei veneratio quam discriptis in deos stellis, accenditque solem et magnam aestus obtinet causam. XIII kal. Aegypto aquila occidit matutino etesiarumque prodromi flatus incipiunt, quod Caesar x kal. sentire Italiam existimavit. aquila Atticae matutino occidit, III kal. regia in pectore leonis stella matutino Caesari emergit. VIII id. Aug. arcturus medius occidit, III id. fidicula occasu suo autumnum inchoat, ut is adnotavit, sed vera ratio id fieri invenit VI id. easdem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable