LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.28.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

<3> In hoc temporis intervallo res summa vitium agitur decretorio uvis sidere illo, quod caniculam appellavimus , unde carbunculare dicuntur ut quodam uredinis carbone exustae. non conparantur huic malo grandines, procellae quaeque umquam annonae intulere caritatem. agrorum quippe mala sunt illa, carbunculus autem regionum late patentium, non difficili remedio, nisi calumniari naturam rerum homines quam sibi prodesse mallent. ferunt Democritum, qui primus intellexit ostenditque caeli cum terris societatem, spernentibus hanc curam eius opulentissimis civium, praevisa olei caritate futura ex vergiliarum ortu qua diximus ratione ostendemusque iam planius, magna tum vilitate propter spem olivae coemisse in toto tractu omne oleum, mirantibus qui paupertatem quietemque doctrinarum ei sciebant in primis cordi esse, atque ut apparuit causa et ingens divitiarum cursus, restituisse mercedem anxiae et avidae dominorum poenitentiae, contentum probavisse opes sibi in facili, cum vellet, fore. hoc postea Sextius e Romanis sapientiae adsectatoribus Athenis fecit eadem ratione. tanta litterarum occasio est. quas equidem miscebo agrestibus negotiis quam potero dilucide atque perspicue.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable