LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.28.p5

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Plerique dixere rorem inustum sole acri frugibus robiginis causam esse et carbunculi vitibus, quod ex parte falsum arbitror omnemque uredinem frigore tantum constare sole innoxio. id manifestum fiet adtendentibus. nam primum omnium non hoc evenire nisi noctibus et ante solis ardorem deprehenditur totumque lunari ratione constat , quoniam talis iniuria non fit nisi interlunio plenave luna, hoc est praevalente. utroque enim habitu plena est, ut saepius diximus, sed interlunio omne lumen, quod a sole accepit, caelo regerens. differentia utriusque habitus magna, sed manifesta. namque interlunio aestate calidissima est, hieme gelida. e diverso in plenilunio aestate frigidas facit noctes, hieme tepidas. causa evidens, sed alia quam redditur a Fabiano Graecisque auctoribus. aestate enim interlunio necesse est cum sole proximo nobis circulo currat, igne eius comminus recepto candens, eadem interlunio absit hieme, quoniam abscedit et sol; item in plenilunio aestivo procul abeat adversa soli, hieme autem ad nos per aestivum circulum accedat. ergo per se roscida, quotiens alget, infinitum quantum illo tempore cadentes pruinas congelat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable