Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.28.p6
lat pliny elder phi001 perseus lat2
<1> Ante omnia autem duo genera esse caelestis iniuriae meminisse debemus: unum quod tempestates vocamus , in quibus grandines, procellae ceteraque similia intelleguntur, quae cum acciderint, vis maior appellatur. haec ab horridis sideribus exeunt, ut saepius diximus, veluti arcturo, Orione, haedis. alia sunt illa, quae silente caelo serenisque noctibus fiunt, nullo sentiente nisi cum facta sunt. publica haec et magnae differentiae a prioribus , aliis robiginem, aliis uredinem, aliis carbunculum appellantibus, omnibus vero sterilitatem. de his nunc dicemus a nullo ante nos prodita, priusque causas reddemus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable