LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.29.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

<2> Duae sunt praeter lunarem paucisque caeli locis constant. namque vergiliae privatim attinent ad fructus, ut quarum exortu aestas incipiat, occasu hiems, semestri spatio intra se messes vindemiasque et omnium maturitatem conplexae. est praeterea in caelo qui vocatur lacteus circulus, etiam visu facilis [huius defluvio velut ex ubere aliquo sata cuncta lactescunt] duorum siderum observatione, aquilae in septentrionali parte et in austrina caniculae, cuius mentionem suo loco fecimus. ipse circulus fertur per sagittarium atque geminos, solis centro bis aequinoctialem circulum secans, commissuras eorum optinente hinc aquila illinc canicula. ideo effectus utriusque ad omnes frugiferas pertinent terras, quoniam in his tantum locis solis terraeque centra congruunt. igitur horum siderum diebus si purus atque mitis aër genitalem ilium lacteumque sucum transmisit in terras, laeta adulescunt sata; si luna qua dictum est ratione roscidum frigus aspersit, admixta amaritudo ut in lacte puerperium necat. modus in terris huius iniuriae, quem fecit in quacumque convexitate comitatus utriusque causae, et ideo non pariter in toto orbe sentitur, ut nec dies. aquilam diximus in Italia exoriri a. d. XIII kal. Ian., nec patitur ratio naturae quicquam in satis ante eum diem spei esse certae. si vero interlunium incidat, omnes hibernos fructus et praecoces laedi necesse est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable