Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.29.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
<3> Rudis fuit priscorum vita atque sine litteris. non minus tamen ingeniosam fuisse in illis observationem apparebit quam nunc esse rationem. tria namque tempora fructibus metuebant, propter quod instituerunt ferias diesque festos, Robigalia, Floralia, Vinalia. Robigalia Numa constituit anno regni sui XI, quae nunc aguntur a. d. VII kal. Mai., quoniam tune fere segetes robigo occupat. hoc tempus Varro determinavit sole tauri partem x obtinente , sicut tune ferebat ratio. sed vera causa est, quod post dies undeviginti ab aequinoctio verno per id quadriduum varia gentium observatione in IIII kal. Mai. canis occidit, sidus et per se vehemens et cui praeoccidere caniculam necesse sit. itaque iidem Floralia IIII kal. easdem instituerunt urbis anno DXVI ex oraculis Sibyllae, ut omnia bene deflorescerent. hunc diem Varro determinat sole tauri partem XIIII obtinente. ergo si in hoc quadriduum inciderit plenilunium, fruges et omnia, quae florebunt, laedi necesse erit. Vinalia priora, quae ante hos dies sunt VIIII kal. Mai. degustandis vinis instituta, nihil ad fructus attinent, nec quae adhuc diximus ad vites oleasque, quoniam earum conceptus exortu vergiliarum incipit a. d. I id. Mai., ut docuimus. aliud hoc quadriduum est, quo neque rore sordidas velim—exurit enim frigidum sidus arcturi postridie occidens —, et multo minus plenilunium incidere. <4> IIII non. Iun. iterum aquila exoritur vesperi, decretorio die florentibus oleis vitibusque, si plenilunium in eum incidat. equidem et solstitium VIII kal. Iul. in simili causa duxerim et canis ortum post dies a solstitio XXIII, sed interlunio accidente, quoniam vapore constat culpa acinique praecocuntur in callum. rursus plenilunium nocet a. d. IIII non. Iul., cum Aegypto canicula exoritur, vel certe XVI kal. Aug., cum Italiae, item XII kal. Aug., cum aquila occidit, usque in X kal. easdem. extra has causas sunt Vinalia altera, quae aguntur a. d. XIII kal. Sept. Varro ea fidicula incipiente occidere mane determinat, quod vult initium autumni esse et hune diem festum tempestatibus leniendis institutum. nunc fidiculam occidere a. d. vi id. Aug. servatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable