LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.30.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Messis ipsa alibi tribulis in area,alibi equarum gressibus exteritur, alibi perticis flagellatur. triticum quo serius metitur, copiosius invenitur; quo celerius vero, hoc speciosius ac robustius. lex aptissima: antequam granum indurescat et cum iam traxerit colorem; oracullum vero: biduo celerius messem facere potius quam biduo serius. siliginis et tritici eadem ratio in area horreoque. far, quia difficulter excutitur, convenit cum palea sua condi, et stipula tantum et aristis liberatur. palea plures gentium pro feno utuntur. melior ea, quo tenuior minutiorque et pulveri propior; ideo optima e milio, proxima ex hordeo, pessima ex tritico, praeterquam iumentis opere laborantibus. culmum saxosis locis, cum inaruit, baculo frangunt substraturi animalibus. si palea defecit, et culmus teritur. ratio haec: maturius desectus, muria dura sparsus , dein siccatus in manipulos convolvitur atque ita pro feno bubus datur. sunt qui accendant in arvo et stipulas, magno Vergili praeconio. summa autem eius ratio, ut herbarum semen exurant. ritus diversos magnitudo facit messium et caritas operarum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable