LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.30.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Conexa est ratio frumenti servandi.horrea operose tripedali crassitudine parietis laterici exaedificari iubent aliqui, praeterea superne impleri nec adflatus admittere aut fenestras habere ullas; alii ab exortu tantum aestivo aut septentrione, eaque sine calce construi, quoniam sit frumento inimicissima; nam quae de amurca praeciperentur indicavimus. alibi contra suspendunt granaria lignea co- 302 lumnis et perflari undique malunt, atque etiam a fundo. alii omnino pendente tabulato extenuari granum arbitrantur et, si tegulis subiaceat, confervescere. multi ventilare quoque vetant; curculionem enim non descendere infra quattuor digitos, nec amplius periclitari. Columella et favonium ventum confecto frumento praedicit, quod miror equidem, siccissimum alioqui. sunt qui rubeta rana in limine horrei pede e longioribus suspensa invehere iubeant. nobis referre plurimum tempestivitas condendi videbitur. nam si parum tostum atque robustum collectum sit aut calidum conditum, vitia innasci necesse est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable