LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.30.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Diuturnitatis causae plures: aut in ipsius grani corio, cum est numerosius, ut milio, aut suci pinguedine, qui pro umore sufficiat tantum, ut sesimae, aut amaritudine, ut lupino et cicerculis. in tritico maxime nascuntur animalia , quoniam spissitate sua concalescit et furfure crasso vestitur. tenuior hordeo palea, exilis et legumini; ideo non generant. faba crassioribus tunicis operitur; ob hoc effervescit. quidam ipsum triticum diuturnitatis gratia adspergunt amurca, mille modios quadrantali, alii Chalcidica aut Carica creta aut etiam absinthio. est et Olynthi ac Cerinthi Euboeae terra, quae corrumpi non sinat. nec fere condita in spica laeduntur, utilissime tamen servantur in scrobibus, quos siros vocant, ut in Cappadocia ac Threcia et Hispania, Africa, et ante omnia ut sicco solo fiant curatur, mox ut palea substernantur; praeterea cum spica sua conduntur ita frumenta. si nullus spiritus penetret , certum est nihil maleficum nasci. Varro auctor est,sic conditum triticum durare annis L, milium vero C, fabam et legumina in oleariis cadis oblita cinere longo tempore servari. idem fabam a Pyrrhi regis aetate ins quodam specu Ambraciae usque ad piraticum Pompei Magni bellum durasse annis circiter cCXX. ciceri tantum nullae bestiolae in horreis innascuntur. sunt qui urceis cinere substratis et inlitis, acetum habentibus, leguminum acervos superingerant, ita non nasci maleficia credentes, aliiqui in salsamentariis cadis gypso inlinant, alii qui lentem aceto laserpiciato respergant siccatamque oleo unguant . sed brevissima observatio, quod vitiis carere velis, interlunio legere. quare plurimum refert, condere quis malit an vendere. crescente enim luna frumenta grandescunt .

Provenance