LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.31.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Sequitur ex divisione temporum autumnus a fidiculae occasu ad aequinoctium ac deinde vergiliarum occasum initiumque hiemis. in his intervallis significant prid. id. Aug. Atticae equus oriens vespera, Aegypto et Caesari delphinus occidens. XI kal. Sept. Caesari et Assyriae stella, quae vindemitor appellatur, exoriri mane incipit vindemiae maturitatem promittens. eius argumentum erunt acini colore mutati. Assyriae v kal. et sagitta occidit et etesiae desinunt. vindemitor Aegypto nonis exoritur , Atticae arcturus matutino, et sagitta occidit mane. v id. Sept. Caesari capella oritur vesperi, arcturus vero medius prid. id. vehementissimo significatu terra marique per dies quinque. ratio eius haec traditur: si delphino occidente imbres fuerint, non futuros per arcturum. signum orientis eius sideris servetur hirundinum abitus; namque deprehensae intereunt. XVI kal. Oct. Aegypto spica, quam tenet virgo, exoritur matutino etesiaeque desinunt. hoc idem Caesari XIIII kal., XII Assyriae significant, et XI kal. Caesari commissura piscium occidens ipsumque aequinocti sidus VIII kal. Oct. dein consentiunt, quod est rarum, Philippus, Callippus, Dositheus, Parmeniscus , Conon, Criton, Democritus, Eudoxus IV kal. Oct. capellam matutino exoriri et III kal. haedos. VI non. Oct. Atticae corona exoritur mane, Asiae et Caesari V heniochus occidit matutino. IV Caesari corona exoriri incipit, et postridie occidunt haedi vespere. VIII id. Oct. Caesari fulgens in corona stella exoritur, et VI id. vergiliae vesperi, idibus corona tota. XVII kal. Nov. suculae vesperi exoriuntur. prid. kal. Caesari arcturus occidit et suculae exoriuntur cum sole. IIII non. arcturus occidit vesperi. V id. Nov. gladius Orionis occidere incipit. dein III id. vergiliae occidunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable