Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.32.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Omnia, quae caeduntur, carpuntur, tondentur, innocentius decrescente luna quam crescente fiunt. stercus nisi decrescente luna ne tangito, maxime autem intermenstrua dimidiaque stercorato, verres, iuvencos, arietes, haedos decrescente luna castrato. ova luna nova supponito. scrobes luna plena noctu facito. arborum radices luna plena operito. umidis locis interlunio serito et circa interlunium quadriduo. ventilari quoque frumenta ac legumina et condi circa extremam lunam iubent, seminaria, cum luna supra terrain sit, fieri, calcari musta, cum luna sub terra, item materias caedi quaeque alia suis locis diximus. neque est facilior observatio ac iam dicta nobis secundo volumine, sed quod intellegere vel rustici possint: quotiens ab occidente sole cernetur prioribusque horis noctis lucebit, crescens erit et oculis dimidiata iudicabitur ; cum vero occidente sole orietur ex adverso, ita ut pariter aspiciantur, tum erit plenilunium. quotiens ab ortu solis orietur prioribusque noctis horis detrahet lumen et in diurnas extendet, decrescens erit iterumque dimidia ; in coitu vero, quod interlunium vocant, cum apparere desierit. supra terras autem erit, quamdiu et sol, interlunio et prima toto die, secunda horae noctis unius dex- tante sicilico, ac deinde tertia et usque XV multiplicatis horarum isdem portionibus. XV tota supra terras nocte erit eademque sub terris totodie. XVI ad primae horae nocturnae dextantem sicilicum sub terra aget easdemque portiones horarum per singulos dies adiciet usque ad interlunium , et quantum primis partibus noctis detraxerit, quod sub terris aget, tantundem novissimis ex die adiciet supra terram. alternis autem mensibus XXX implebit numeros , alternis vero detrahet singulos. haec erit ratio lunaris; ventorum paulo scrupulosior. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable