LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.34.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Diximus ut in media linia designaretur umbilicus. per hunc medium transversa currat alia. haec erit ab exortu aequinoctiali ad occasum aequinoctialem, et limes, qui ita secabit agrum, decumanus vocabitur. ducantur deinde aliae duae liniae in decussis obliquae, ita ut ab septentrionis dextra laevaque ad austri dextram ac laevam descendant. omnes per eundem currant umbilicum , omnes inter se pares sint, omnium intervalla paria. quae ratio semel in quoque agro ineunda erit vel, si saepius libeat uti, e ligno facienda, regulis paribus in tympanum exiguum, sed circinatum adactis. ratione, qua doceo occurrendum ingeniis quoque inperitorum esse, meridiem excuti placet, quoniam semper idem est, sol autem cotidie ex alio caeli momento quam pridie oritur, ne quis forte ad exortum capiendam putet liniam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable