Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.34.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Ita caeli exacta parte quod fuerit liniae caput septentrioni proximum a parte exortiva, solstitialem habebit exortum , hoc est longissimi diei, ventumque aquilonem, borean Graecis dictum. in hunc ponito arbores vitesque. sed hoc flante ne arato, frugem ne serito, semen ne iacito. praestringit animam atque praegelat hic radicibus arborum , quas positurus adferes. praedoctus esto: alia robustis prosunt, alia infantibus.—(Nec sum oblitus in hac parte ventum Graecis poni, quem caecian vocant. sed idem Aristoteles, vir inmensae subtilitatis, qui id ipsum fecit , rationem convexitatis mundi reddit , qua contrarius aquilo Africo flat).—nec tamen eum toto anno in praedictis timeto agricola. mollitur sidere aestate media mutatque nomen—etesias vocatur—; ergo cum frigidum senties, caveto, ad quaecumque aquilo praedicetur: tanto perniciosior septentrione est. in hunc Asiae, Graeciae,Hispaniae, maritimae Italiae, Campaniae, Apuliae arbusta vineaeque spectent. qui mares concipi voles, in hunc pascito, ut sic ineuntem ineat. ex adverso aquilonis ab occasu brumali Africus flabit, quem Graeci liba vocant. in hunc ad coitum cum se pecus circumegerit, feminas conceptas esse scito.