LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.34.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

<2> Tertia a septentrione linia, quam per latitudinem umbrae duximus et decumanam vocavimus, exortum habebit aequinoctialem ventumque subsolanum, Graecis aphelioten dictum. in hunc salubribus locis villae vineaeque spectent. ipse leniter pluvius tamen est, siccior favonius, ex adverso eius ab aequinoctiali occasu, zephyrus Graecis nominatus. in hunc spectare oliveta Cato iussit. hic ver inchoat aperitque terras tenui frigore saluber, hic vites putandi frugesque curandi, arbores serendi, poma inserendi , oleas tractandi ius dabit adflatuque nutricium exercebit . quarta a septentrione linia, eadem austro ab exortiva parte proxima, brumalem habebit exortum ventumque volturnum, eurum Graecis dictum, sicciorem et ipsum tepidioremque. in hunc apiaria et vineae Italiae Galliarumque spectare debent. ex adverso volturni flabit corus, ab occasu solstitiali et occasu lateris septentrionis, Graecis dictus argestes, ex frigidissimis et ipse, sicut omnes qui a septentrionis parte spirant. hic et grandines infert, cavendus et ipse non secus ac septentrio. volturnus si a serena caeli parte coeperit flare, non durabit in noctem, at subsolanus in maiorem partem noctis extenditur. quisquis erit ventus, si fervidus sentietur, pluribus diebus permanebit . aquilonem praenuntiat terra siccescens repente, austrum umescens rore occulto.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable