LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.35.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Purus oriens atque non fervens serenum diem nuntiat , at hibernam pallidus grandinem. si et occidit pridie serenus [et oritur], tanto certior fides serenitatis. concavus oriens pluvias praedicit; idem ventos, cum ante exorientem eum nubes rubescunt; quod si et nigrae rubentibus intervenerint, et pluvias; cum occidentis aut orientis radii videntur coire, pluvias. si circa occidentem rubesc ent nubes, serenitatem et futuri diei spondent. si in exortu spargentur partim ad austrum, partim ad aquilonem , pura circa eum serenitas sit licet, pluviam tamen ventosque significabunt; si in ortu aut in occasu contracti cernentur radii, imbrem. si in occasu eius pluet aut radii nubem in se trahent, asperam in proximum diem tempestatem significabunt. cum oriente radii non inlustres eminebunt, quamvis circumdatae nubes non sint, pluviam portendent. si ante exortum nubes globabuntur, hiemem asperam denuntiabunt; si ab ortu repellentur et ad occasum abibunt, serenitatem. si nubes solem circumcludent, quanto minus luminis relinquent, tanto turbidior tempestas erit; si vero etiam duplex orbis fuerit, eo atrocior. quod si in exortu aut in occasu fiet, ita ut rubescant nubes, maxima ostendetur tempestas. si non ambibunt, sed incumbent, a quocumque vento fuerint, eum portendent ; si a meridie, et imbrem. si oriens cingetur orbe, ex qua parte is se ruperit, expectetur ventus. si totus defluxerit aequaliter, serenitatem dabit. si in exortu longe radios per nubes porriget et medius erit inanis , pluviam significabit; si ante ortum radii se ostendent, aquam et ventum; si circa occidentem candidus circulus erit, noctis lenem tempestatem; si nebula, vehementiorem; si candente sole, ventum; si ater circulus fuerit, ex qua regione is ruperit se, ventum magnum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable