LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.35.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Proxima sint iure lunae praesagia. quartam eam maxime observat Aegyptus. si splendens exorta puro nitore fulsit, serenitatem; si rubicunda, ventos; si nigra, pluvias portendere creditur in XV. cornua eius obtusa pluviam, erecta et infesta ventos semper significant, quarta tamen maxime. cornu superius acuminatum septentrionale m atque rigidum illum praesagit ventum, inferius austrum, utraqueerecta noctem ventosam. si quartam orbis rutilus cinget, et ventos et imbres praemonebit. apud Varronem ita est: Si quarto die luna erit directa, magnam tempestatem in mari praesagiet, nisi si coronam circa se habebit et eam sinceram, quoniam illo modo non ante plenam lunam hiematurum ostendit. si plenilunio per dimidium pura erit, dies serenos significabit; si rutila, ventos; nigrescens imbres. si caligo orbisve nubium incluserit , ventos, qua se ruperit; si gemini orbes cinxerint, maiorem tempestatem, et magis, si tres erunt aut nigri, interrupti atque distracti. nascens luna si cornu superiore obatrato surget, pluvias decrescens dabit; si inferiore, ante plenilunium ; si in media nigritia illa fuerit, imbrem in plenilunio. si plena circa se habebit orbem, ex qua parte is maxime splendebit, ex ea ventum ostendet; si in ortu cornua crassiora fuerint, horridam tempestatem. si ante quartam non apparuerit vento favonio flante, hiemalis toto mense erit. si XVI vehementius flammea apparuerit, asperas tempestates praesagiet. sunt et ipsius lunae VIII articuli, quotiens in angulos solis incidat, plerisque inter eos tantum observantibus praesagia eius, hoc est III, VII, XI, XV, XVII, XXIII, XXVII et interlunium.

Provenance