Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.35.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Tertio loco stellarum observationem esse oportet. discurrere hae videntur interdum, ventique protinus sequuntur , in quorum parte ita praesagiere. caelum cum aequaliter totum erit splendidum articulis temporum, quos proposuimus, autumnum serenum praestabit et frigidum. si ver et aestas non sine refrigerio aliquo transierint, autumnum serenum ac densum minusque ventosum facient. autumni serenitas ventosam hiemem facit. cum repente stellarum fulgor obscuratur et id neque nubilo nec caligine , pluvia aut graves denuntiantur tempestates. si volitare plures stellae videbuntur, quo ferentur albescentes, ventos ex is partibus nuntiabunt [aut]. si coruscabunt, certos, si id in pluribus partibus fiet, inconstantes ventos et undique. si stellarum errantium aliquam orbis incluserit , imbrem. sunt in signo cancri duae stellae parvae aselli appellatae, exiguum inter illas spatium obtinente nubecula, quam praesepia appellant. haec cum caelo sereno apparere desiit, atrox hiems sequitur. si vero alteram earum, aquiloniam, caligo abstulit, auster saevit; si austrinam, aquilo. arcus cum sunt duplices, pluvias nuntiant , a pluviis serenitatem non perinde certam; circulus nubis circa sidera aliqua pluviam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable