Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.5.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Principium autem a Catone sumemus: Fortissimi viri et milites strenuissimi ex agricolis gignuntur minimeque male cogitantes.—Praedium ne cupide emas. in re rustica operae ne parcas, in agro emendo minime. quod male emptum est, semper paenitet. agrum paraturos ante omnia intueri oportet aquam, viam, vicinum. singula magnas interpretationes habent nec dubias. Cato in conterminis hoc amplius aestimari iubet, quo pacto niteant. in bona enim, inquit, regione bene nitent. Atilius Regulus ille Punico bello bis consul aiebat neque fecundissimis locis insalubrem agrum parandum neque effetis saluberrimum. salubritas loci non semper incolarum colore detegitur, quoniam adsueti etiam in pestilentibus durant. praeterea sunt quaedam partibus anni salubria, nihil autem salutare est, nisi quod toto anno salubre. malus est ager, cum quo dominus luctatur.