Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.7.p10
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Levissimum ex his hordeum raro excedit XV libras et faba XXII. Ponderosius far magisque etiamnum triticum . far in aegypto ex olyra conficitur. tertium genus spicae hoc ibi est. Galliae quoque suum genus farris dedere , quod illic bracem vocant, apud nos scandalam, nitidissimi grani. Est et alia differentia, quod fere quaternis libris plus reddit panis quam far aliud. Populum romanum farre tantum e frumento CCC annis usum verrius tradit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable