LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.7.p11

lat pliny elder phi001 perseus lat2

<1> Tritici genera plura, quae fecere gentes. Italico nullum equidem comparaverim candore ac pondere, quo maxime decernitur. montanis modo comparetur ltaliae agris externum, in quo principatum tenuit Boeotia, dein Sicilia, mox Africa. tertium pondus erat Thracio, Syrio, deinde et aegyptio, athletarum [cum] decreto, quorum capacitas iumentis similis quem diximus ordinem fecerat. Graecia et Ponticum laudavit, quod in italiam non pervenit . ex omni autem genere grani praetulit dracontian et strangian et Selinusium argumento crassissimi calami. itaque pingui solo haec genera adsignabat. levissimum et maxime inane speudian, tenuissimi calami, in umidis seri iubebat, quoniam multo egeret alimento. haec fuere sententiae Alexandro Magno regnante, cum clarissima fuit Graecia atque in toto orbe terrarum potentissima, ita tamen ut ante mortem eius annis fere CXLV Sophocles poeta in fabula Triptolemo frumentum Italicum ante cuncta laudaverit, ad verbum tralata sententia: et fortunatam Italiam frumento serere candido. quae laus peculiaris hodieque Italico est; quo magis admiror posteros Graecornm nullam mentionem huius fecisse frumenti.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable