Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.7.p15
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Panem ex hordeo antiquis usitatum vita damnavit, quadripedumque fere cibus est, cum tisanae inde usus validissimus saluberrimusque tanto opere probetur. unum laudibus eius volumen dicavit Hippocrates e clarissimis medicinae scientia. tisanae bonitas praecipua Uticensi. in Aegypto vero est quae fiat ex hordeo, cui sunt bini anguli . in Baetica et Africa genus, ex quo fiat, hordei glabrum appellat Turranius. idem olyran et oryzan eandem esse existimat. tisanae conficiendae volgata ratio est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable