LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.7.p16

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Simili modo e tritici semine tragum fit, in Campania dumtaxat et Aegypto, amylum vero ex omni tritico ac siligine, sed optimum e trimestri. inventio eius Chio insulae debetur; et hodie laudatissimum inde. est appellatum ab eo quod sine mola fiat. proximum trimestri quod e minime ponderoso tritico. madescit dulci aqua in ligneis vasis, ita ut integatur quinquies in die mutata; melius, si et noctu, ita ut misceatur pariter. emollitum priusquam acescat, linteo aut sportis saccatum tegulae infunditur inlitae fermento, atque ita in sole densatur. post Chium maxime laudatur Creticum, mox Aegyptium—probatur autem levore et levitate atque ut recens sit—, iam et Catoni dictum apud nos.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable