Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.7.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
<1> Frumenti ipsius totidem genera per tempora satu divisa: hiberna, quae circa vergiliarum occasum sata terra per hiemem nutriuntur, ut triticum, hordeum; aestiva, quae aestate ante vergiliarum exortum seruntur, ut milium, panicun, sesama, horminum, irio, Italiae dumtaxat ritu. alioquin in graecia et in Asia omnia a vergiliarum occasu seruntur, quaedam autem utroque tempore in Italia, ex his quaedam et tertio veris. aliqui verna milium, panicum , lentem, cicer, alicam appellant, sementiva autem triticum, hordeum, fabam, rapam. et in tritici genere pars aliqua pabuli est quadripedum causa sati, ut farrago, et in leguminibus, ut vicia; ad communem quadripedum hominumque usum lupinum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable