LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.7.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

<2> Legumina omnia singulas habent radices praeter fabam, easque surculosas, quia non in multa dividuntur, altissimas autem cicer. frumenta multis radicantur fibris ine ramis. erumpit a primo satu hordeum die septimo, legumen quarto vel, cum tardissime, septimo, faba a xv Ad XX, legumina in Aegypto tertio die. Ex hordeo alterum caput grani in radicem exit, alterum in herbam, quae et prior floret. radicem crassior pars grani fundit, tenuior florem, ceteris seminibus eadem pars et radicem et florem.

Provenance