Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.7.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
<3> Frumenta hieme in herba sunt, verno tempore fastigantur in stipulam quae sunt hiberni generis, at milium et panicum in culmum geniculatum et concavum, sesama vero in ferulaceum. omnium satorum fructus aut spicis continetur, ut tritici, hordei, muniturque vallo aristarum contra aves et parvas quadripedes, aut includitur Siliquis, ut leguminum, aut vasculis, ut sesamae ac papaveris . milium et panicum tantum pro indiviso et parvis avibus expositum est; indefensum quippe membranis continetur . Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable