LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 18.7.p6

lat pliny elder phi001 perseus lat2

<4> Frumenta quaedam in tertio genu spicam incipiunt concipere, quaedam in quarto, sed etiamnum occultam. genicula autem sunt tritico quaterna, farri sena, hordeo octona. Sed non ante supra dictum geniculorum numerum conceptus est spicae, qui ut spem sui fecit, iiii aut V tardissime diebus florere incipiunt totidemque aut paulo pluribus deflorescunt, hordea vero, cum tardissime, diebus VII. Varro quater novenis diebus fruges absolvi tradit et mense nono meti.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable