LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 19.1.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

<3> Aegyptio lino minimum firmitatis, plurimum lucri. quattuor ibi genera: Taniticum, Pelusiacum, Buticum, Tentyriticum regionum nominibus, in quibus nascuntur. superior pars Aegypti in Arabiam vergens gignit fruticem, quem aliqui gossypion vocant, plures xylon et ideo lina inde facta xylina. parvus est similemque barbatae nucis fructum defert, cuius ex interiore bombyce lanugo netur. nec ulla sunt cum candore molliora pexiorave. vestes inde sacerdotibus Aegypti gratissimae. quartum genus et othoninum appellant. fit e palustri velut harundine, dumtaxat panicula eius. Asia e genista facit lina ad retia praecipue in piscando durantia, frutice madefacto x diebus, Aethiopes Indique e malis, Arabes e curcurbitis in arboribus, ut diximus, genitis.

Provenance