LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 19.10.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Morbos hortensia quoque sentiunt sicut reliqua terra sata. namque et ocimum senectute degenerat in serpyllum, et sisymbrium in zmintham, et ex semine brassicae vetere rapa fiunt, atque invicem. et necatur cuminum αἱμοδώρῳ, nisi repurgetur; est autem unicaule, radice bulbo simili, non nisi in gracili solo nascens. alius privatim cumini morbus scabies. et ocimum sub canis ortu pallescit. omnia vero accessu mulieris menstrualis flavescunt. bestiolarum quoque genera innascuntur, napis pulices, raphano urucae et vermiculi, item lactucis et oleri, utrisque hoc amplius limaces et cocleae, porro vero privata animalia, quae facillime stercore iniecto capiuntur condentia in id se. ferro quoque non expedire tangi rutam, cunilam , mentam, ocimum auctor est Sabinus Tiro in libro κηπουρικῶν, quem Maecenati dicavit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable