LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 19.3.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

De tuberibus haec traduntur peculiariter: cum fuerint imbres autumnales ac tonitrua crebra, tune nasci et maxime tonitribus, nec ultra annum durare, tenerrima autem verno esse. quibusdam locis acceptatantum riguis feruntur, sicut Mytilenis negant nasci nisi exundatione fluminum invecto semine ab Tiaris. est autem is locus, in quo plurima nascuntur. Asiae nobilissima circa Lampsacum et Alopeconnesum, Graeciae vero circa Elim.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable