Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 19.4.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Romae quidem per se hortus ager pauperis erat. <2> ex horto plebei macellum, quanto innocentiore victu! mergi enim, credo, in profunda satius est et ostrearum genera naufragio exquiri, aves ultra Phasim amnem peti ne fabuloso quidem terrore tutas, immo sic pretiosiores, alias in Numidiam atque Aethiopiae sepulchra, aut pugnare cum feris mandique capientem quod mandat alius. at, Hercules, quam vilia haec, quam parata voluptati satietatique , nisi eadem, quae ubique, indignatio occurreret! ferendum sane fuerit exquisita nasci poma, alia sapore, alia magnitudine, alia monstro pauperibus interdicta, inveterari vina saccisque castrari, nec cuiquam adeo longam esse vitam, ut non ante se genita potet, e frugibus quoque quondam alicam sibi excogitasse luxuriam ac medulla tantum earum superque pistrinarum operibus et caelaturis vivere, alio pane procerum, alio volgi, tot generibus usque ad infimam plebem descendente annonona. etiamne in herbis discrimen inventum esse, opesque differentiam facere in cibo etiam uno asse venali? in his quoque aliqua sibi nasci tribus negant, caule in tantum saginato, ut pauperis mensa non capiat. silvestres fecerat natura corrudas, ut passim quisque demeteret. ecce altiles spectantur asparagi, et Ravenna ternos libris rependit. heu prodigia ventris! mirum esset non licere pecori carduis vesci: non licet plebei! aquae quoque separantur, et ipsa naturae elementa vi pecuniae discreta sunt. hi nives, illi glaciem potant poenasque montium in voluptatem gulae vertunt. servatur rigor aestibus, excogitaturque ut alienis mensibus nix algeat. decocunt alii aquas, mox et illas hiemant. nihil utique homini sic, quomodo rerum naturae, placet. etiamne herba aliqua diviti tantum pascitur? nemo Sacros Aventinosque montes et iratae plebis secessus circumspexerit? macelluum certe aequabit quos pecunia separaverit. itaque, Hercules, nullumn macelli vectigali maius fuit Romae clamore plebis incusantis apud omnes principes, done re- is missum est portorium mercis huius, conpertumque non aliter quaestuosius censum haberi aut tutius ac minore fortunae iure: cum credatur pensio ea pauperrumis, in solo sponsor est et sub die reditus superficiesque caelo quocumque gaudens.