LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 19.5.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Similis et cucurbitis natura, dumtaxat in nascendo. aeque hiemem odere, amant rigua ac fimum. seruntur ambo semine in terra sesquipedali fossura, inter aequinoctium vernum et solstitium, Parilibus tamen aptissime; aliqui malunt ex kal. Mart. cucurbitas et nonis, cucumis et per Quinquatrus serere. simili modo reptantibus flagellis scandentis parietum aspera in tectum usque natura sublimitatis avida. vires sine adminiculo standi non sunt, velocitas pernix, levi umbra camaras ac pergulas operiens. inde haec prima duo genera, camararium et plebeium, quod humi crescit; in priore mire tenui pediculo libratur pondus immobile aurae. cucurbita quoque omni modo fastigatur, vaginis maxime vitilibus, coniecta in eas postquam defloruit, crescitque qua cogitur forma, plerumque [et] draconis intorti figura. libertate vero pensili concessa iam visa est VIIII pedum longitudinis. particulatim cucumis floret, sibi ipse superflorescens, et sicciores locos patitur , candida lanugine obductus magisque, dum crescit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable