LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 19.7.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Singula genera sunt ocimo, lapatho, blito, nasturtio , erucae, atriplici, coriandro, aneto. haec enim ubique eadem sunt, neque aliud alio melius usquam. rutam furtivam tantum provenire fertilius putant, sicut apes furtivas pessime. nascuntur autem etiam non sata mentastrum, nepete, intubum, puleium. contra plura genera sunt eorum, quae diximus dicemusque, et in primis apio.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable